Latin
Book 2, Letter 4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Sabino subdiacono. Officio pietatis impellimur monasteriis provida con. lideratione ferre consultum, ne hi qui in serv:tio Dci deputati esse noscuntur, necessitatem aliquam, quod avertat Dominus, possint sustinere. Ideoque experientiae tune hac auctoritate praecipimus, ut hortum quondam Feliciani presbyteri positum in regione prima, ante gradus sanctae Sabinae, excusatione postposita, monasterio Euprepiæ, in quo ancillarum Dei congregatio esse dignoscitur, jure proprietario posiidendum tradere sine ambiguitate festinet, qnalenus nostrae beneficio largitatis in Dei servitio, ipso quoque suffragante, sccuris mentibus perseverent a.