Latin
Book 6, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 30.2
Unproofread scanNot analysed yet
Fratrem nostrum Marinianum episcopum (Grat: dist. 86, c. 6) verbis quibus vales excita, quia obdormisse eum suspicor. Nam venerunt quidam all me, in quibus erant quidam senes mendicantes, qui a me discussi sunt a quibus et quid acceperint, et per singula retulerunt quanta eis et a quibus in itinere daLa sint. Quos dum sollicite de praedicto fratre requirerem quid eis dedisset, responderunt se eum rogasse, sed ab eo se umnino nibil accepisse; ita ut neque panem in via acceperint, cum dare omnibus illi Ecclesiæ semper familiare fuit. Dixerunt enim: Respondit nobis, dicens: Non habeo quod vobis dare possim. Et miror si is qui vestes habet, argentumhabet, cellaria habet, quod pauperibus debeat daro non habet.