Latin
Book 6, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 30.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Secundo servo Dei Ravennæ. Postquam revertens Castorius omnia nobis quæ inter vos et Agilulphum regem acta sunt indicavit, ne eicusationem contra nos de mora potuisset aliquis invenire, sub omni eum celeritate illuc reiransmittendum prævidimus. Ab eo ergo ea quae sunt agenda cognoscens, esto sollicitus, et omni modo immine ut pax ista debeat ordinari, quia, quantum dicitur, aliqui hoc impedire conantur. Pro qua re festina strenue agere, ut labor vester sine effectu non valeat remanere. Nam jam et partes istæ, et diversæ insulæ in gravi sunt periculo positæ.