Latin
32.10 to 32.11
Gregory the Great, Registri Epistolarum 32.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea cognovi quod quasdam res vel plur fundorum alieni juris esse cognosci:, sed, pro quorumdam obtestatione vel metu, hominibus suis restituere formides. Qui si veraciter Christianus esses, plus Dei judicium quam voces hominum formidares. Attende quia ego te quoque hac de re indesinenter admoneo. Quod si implere neglexeris, etiam meas voces contra te in testimonium habebis Si vero u de laicis Deum timentibus inveneris ut tonsurari debeant, et actionarii sub rectore fieri, omnino libenter fero. Quibus necesse est ut etiam epistolae transmittantur.