Latin
Book 2, Letter 32
Gregory the Great, Registri Epistolarum 32.9
Unproofread scanNot analysed yet
Fratre aNtemi Mariniano abbate indicante, cognovi quia fabrica *in praetoriano monasterio nec a l medietatem quidem adhuc perducta est. Ex qua re quid aliud quam fervorem tuae experientiae collaudemus? Sed vel nunc admonitus excitare, et, quantum potes, in ejusdem monasterii constructione te exhibe. Ego nihil dari eis in expensis dixi, non autem monasterium de eis fabricare prohibui. Sed ita fas ut ei quem loco tuo Panormi dimiseris modis omnibus injungas quatenus expensis et annona ecclesiastica hoc idem monasterium construat, et ad me privati abbatis querela non redeat.