Latin
Book 3, Letter 33
Gregory the Great, Registri Epistolarum 33-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Dynamio patricio Galliarum, etc. Monstrat quam bene dispenset propria, qui fidelitcradministrat aliena. Quod vestra nobis gloria ostendit, quæ perenni muneri intenta, beato Petro apostolorum principi suorum redituum fructus intulit. Cui dum sua fideliter impenditis, haec apud eum vestra munera fecistis. Sic quippe agere hujus terræ gloriosos de æterna gloria cogitantes decet, ut in eo quod temporaliter prævalent, mercedem sibi n temporalem parent. Proinde debitum salutationi, alloquium persolventes, omnipotentem Dominum deprecamur ut vitam vestram et bonis præsentibus repleat, et ad suhlimia gaudia aeternitatis extendat. Suscepimus namque per Hilarum [Al. Hilarium] fi lium nostrum de praefatis Ecclesiae nustrae reditibus c Gallicanos solidos quadringentos. Transmisimus autem beai! Peiri apostoli benedictionem, crucem parvulam, cui de catenis ejus beneficia sunt inserta. Quæ illius quidem ad tempus ligaverunt, sed vestra colla in perpetuum a peccatis solvant. Per quatuor vero in circuitu partes, de beati Laurentii craticula, in qua perustus est, beneficia continentur, ut hoc, abi corpus illius pro veritate crematum est, vestram mentem ad amorem homini aecendat.