Latin
Book 3, Letter 34
Gregory the Great, Registri Epistolarum 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro subdiacono Campaniae. Queritur *Festus frater et coepiscopus noster b a suis se clericis ac civibus despici atque contemni. Pro qua re experientiæ tuae praecipimus ut tranquilla eos adhortatione convenias, quatenus seda. tis, si quæ forte odiorum causae sunt, mutua eos et Deo placita charitate concilies, ut et ille quod liliis decet impendat, et illi qnod patri oportet exhibeant. Si quae vero aliæ causa sunt, praedicto episcopo te impendere praecipimui salva tamen justitia et æquitate, solatium. c Mense Maio, inidictione it.