Latin
Book 3, Letter 36
Gregory the Great, Registri Epistolarum 36.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam ad aures nostras gravia pervenerunt, quæ quoniam canonlcam emendationem exspectant, idcirco experientiæ tuæ præcipimus quatenus una cum Joanne notario, omni excusatione posttosita, Januarium fratrem et coepiscopum nostrum summa huic exhibere instantia non omitlas, ut eo coram posito, ea quæ ad no! ; perlata sunt subtili valeant indagatione perquiri. Pompciana vero atque Theodosia religiosae feminæ, juxta postulationem suam, si huc venire voluerint, vestra eis in omnibus praebete solatia, ut desideria sua vobis queant succurrentibus adimplere: praecipue autem Isidorum eloquentissimum, sicut petiit, studii vestri sit per omnia vobiseum adducere, ut causae ejus qualitas, quam contra Ecclesiam Caralitanam habere dignoscitur, interius trutinata, legalem valeat linem accipere.