Latin
Book 3, Letter 36
Gregory the Great, Registri Epistolarum 36.2
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea quoniam aliqua nobis de persona Epiphanii presbyteri facinora nuntiata sunt, necesse est ut diligentius cuncta perscruteris, et seu mulieres cum quibus perisse dicitur, seu alios qaos de causa aadem scire aliquid senseris, buc pariter festines adducere, quatenus ecclesiasticæ districtioni liquide possint aperiri quae vera sunt. Hæc vero omnia ita efficaciter utrique curabitis adimplere, ut nulla vos de neglectu culpa respiciat, scientes ad vestrum om nino pertinere periculum, si bac nostra quoquo modo fuerit lentata præceptio.