Latin
Book 11, Letter 37
Gregory the Great, Registri Epistolarum 37.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Romano defensori Siciliae. Pervenit ad nos (Grat. 11, q. i, c. 59 )quod si quis contra clericos quoslibet causam babeat, despectis eorum episcopis, eosdem clericos in tuo facias judicio exhiberi. Quod si ita est, quia valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate præcipimus ut hoc denuo facere non præsumas. Sed si quis con tra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab co judices deputentur; aut si forte ad arbitros eundum est, partes ad eligendum judicem ab ipso exsecutio deputata compellat. Si quis vero clericus vt l laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes ut inter cos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi judices eligant. Nam si sua unicuique episcopo jurisdictio non servatur, quid aliud agitur, a nisi ut per nos per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur?