Latin
Book 11, Letter 37
Gregory the Great, Registri Epistolarum 37.2
Unproofread scanNot analysed yet
Item nuntiatum est nobis quia quosdam clericos qui a reverendissimo fratre nostro Joanne episcopo, exigente culpa, in poenitentiam missi sunt, nesciente illo, tua illos exinde auctoritate ejeceris; quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas. Eosdem ergo claricos episcopo suo sine mora restitue. Et hoc de caetero cave comminere, quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere. (Cf. Joan. Diac. I. IV, c. 30.)