Latin
Book 6, Letter 39
Gregory the Great, Registri Epistolarum 39-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius °Cyprianu diacono. Joannem religiosum praesentium latorem, qui ex Histricorum schismate ad sinum sanctae Ecclesiæ, Deo revelante, accepta ratione reversus est, dilectionem tuam, æquitale servata, habere necesse est in omnibus commendatum, atque ei in quibus causa poposcerIt ecclesiasticam tuitionem impendere. Cui etiam pro stipendiorum suorum subsidio, ab hac quarta decima indictione, annis singulis iot solidos dare te volumus, quos tuis per omnia noveris raliunibus imputandos.