Latin
Book 6, Letter 40
Gregory the Great, Registri Epistolarum 40-4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Dono episcopo Messanensi. Georgius præsentium portitor degere, ut ait, in civitate vestra desiderans, apud fraternitatem vestram nostra se petiit epistola commendari. Cui quoniam a prava se promisit actione compescere, quod I etebat prævidimus non negandum. Et ideo sanctitas vestra de anima ejus studeat propter Deum esse sollicita, atque eum adhortationibus suis ad viam Deo placitam revocare; et si, adjuvante Domino, ut promisit, ab omni se pravitate suspendens, vivere honeste volueri. ,fraternitas vestra pro mercede sua, ut prospexerit, ejus sustentationi subveniat, ne forsitan a ad male agendum excusationem sibi ex necessitate videa'ur assumere. Quid autem fraternitas vestra ex ejus importunitate sit passura consideret, qai ad vos cum nostris episto! is venit, quem nos sine auctoritate aliqua importunum valde in prece pertulimus.