Latin
Book 4, Letter 12
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.12
Unproofread scanNot analysed yet
Cregorius Maximiano episcopo Syracusano. Tanta nobis subinde mala quae aguntur in ista provincia nuntiantur, ut peccatis facientibus, quod avertat omnipotens Deus, celeriter eam perituram credamus. Præsentium namque portitor veniens lacrymabiliter questus est ante plurimos annos ab homine nescio quo de possessione Messanensis Ecclesiae de fontibus se susceptum, et a violenter diversis persuasionibus puellae ipsius junctum, ex qua juvenculos lilios jam habere se asseruit, et quam nunc volenter huic disjunctaM abstulisse dicitur, atque cuidam alii venundedisse. Quod si verum esi, quam sit inauditum atque crudele malum, tua diiec- Ita perspicit. Ideoque admonemus ut hoc tantum nefas sub ea vivacitate quam te in causis piis habere certissime scimus requiras atque disculias. Et si ita ut supradictos portitor insinuavit, esse cognoveris, non solum quod male factum est, ad statum prisHnum revocare curas, sed et vindictam, quae Deum possit placare, exhibere modis omnibus (estinalJis. Episcopum vero qui homines suos talia agcn:es corrigere negligit atque emendare vehementer aggredere, proponens quia si denuo talis ad nos b de quoqnam qui ad eum pertinent querela pervenerit, non in eum qui excesserit, sed in ipsum canonice vindicta procedet c. (Cf. Joann. Diac. I. IV, c. 54.)