Latin
Book 4, Letter 13
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.13
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Clementio episcopo primati Bizaceno. Præsentium latoris b Adeodati querelam Grat. 7, q. 1, c. 3),qui se sui presbyteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditæ tibi textus petitionis explanet, tamenpaulo judicavimus apertius retexendam. Asseritnamque a Quintiano fratre et coepiscopo nostro in loco suo pro quibusdam se suis ordinandis nogetiis relaxatum, ægritudinisque causa per duorum mensium spatium suæ se Ecclesiæ defuisse, cujus rei occasionem captantem prædictum fratrem nostrum alium loco ejus illic presbyterum ordinasse. hortamur igitur fraternitatem tuam nt causam ejus sollicite districteque perquiras. Et si manifestae ægritudinis, sicut dicitur, causa Ecclesiae suae eunt defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbyteri permittas præjudicium generari, sed in locum suum sine aliqua eum fac dubietate restitui. Siu autem aliter se res habere dicitur quam porrecta ab eo continere videtur suggestio, causam ejusdem canonice legitimeque perquire, et quidquid tibi secundum Deum visum fuerit, juvante Domino, ita stude decernere, ut nulla de hac re quæstio ad nos ulterius revertatur. llud autcm charitatem tuam specialiter admonemus (Grat. ibid.) ,ut si vera fuerit hujus suggestio, atque in suum fuerit ordinem restitutus, de presbytero qui in loco ejus ordinatus est, subtiliter districteque debeas esse sollicitus. Et si quidem sine datione aliqua ad eumdem ordinem pervenerir, ut in simoniacam hæresimnon potuisset incidere, in alia quacunque vacante Ecclesia cum volumus ordinari. Sin autem in eo quidpiam, quod avertat Dominus, fuerit tale repertum, ipso etiam presbyteratus privetur ortline, quem non causa rcplendæ necessitatis Ecclesiæ, sed sola comprobatur ambitionesuscepisse.