Latin
Book 4, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Constantio episcopo Mediolanensi. Dilectissimus filius meus Bonifacius diaconus quiddam mihi a ex scripto fraternitatis tuae secreto nuntiavit, quod exquisita occasione potius quam inventa, tres se episcopi a pia fraternitatis vestrae communione separaverint, dicentes vos b in damnationem trium capitulorum consensisse, atque cautionem fecisse. Et quidem si quid de tribus capitulis in quocunque vel verbo vel scripto nominatum est, bene fraternitas tua reminiscitur; quamvis decessor fraternitatis tuæ Lauremius districtissimam cautionem sedi apostolicæ emiserit, in qua viri nobilissimi, et legitimo numero, subscipserunt. Inter quos ego quoque, tunc urbanam præturam gerens, pariter subscipsi; quia postquam talis scissua pro nulla re facta est, justum fuit ut sedes apostolica curam gereret, quatenus unitatem universalis Ecclesiæ in sacerdotum mentibus per omnia custodiret. Quod autem dicitur, filiam nostram eTheodelindam reginam sese a communione tua hoc audito nuntio suspendisse, constat per omnia, quia etsi pravorulu. hominum verbis ad paululum seducta est, venientibus tamen Hippolyto notario et Joanne abbate, e, it modis omnibus vestræ fraternitatis communionem quæsitura: cui etiam meas epistolas direxi, quas fraternitas vestra sine dilatione transmittant. De elJiscopis vero qui se suspendere visi sunt, aliam epistolam feci, quam cum eis ostendi leceris, eoa non ambigo de superstitione suae superbiae apud fraternitatem tuam pœnitentiam acturos.