Latin
Book 4, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Subtiliter autem mihi et breviter indicastis, vel I de Agone rege, vet de Francorum regibus quæ gesta sunt. Peto ut fraternitas vestra quæ adhuc recognoverit, mihi tnodis omnibus innotescat. Si autem vidcritis quia cunt patricio nibil facit Ago Langobardorum rex, de nobis ei promittite, quia paratus sum in causa ejus impendere, si ipse utiliter aliquid cum republica voluerit ordinare.