Latin
Book 4, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.30.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quis ergo, serenissima domina, tam temerarius possit existere, ut haec sciens, eorum corpora non dico tangere, sed vel aliquatenus præsumat inspicere? Dum igitur talia mihi a vobis praecepta sunt, de quibus parere nullatenus potuissem, quantum invenio, non vestrum est; sed quidam homines contra me pietatem vesLram excitare voluerunl. ut mini, quod absit, voluntatis vestras gratiam subtraherent, et propterea quæsiverunt capitulum de quo vobis quasi inobediens invenirer. Sed in omnipotente Domino confido, quia nullo modo benignissimæ voluntati subripitur, et sanctorum apostolorum virtutcm, quos toto corde et mente diligitis, non ex corporali præsentia, sed ei protectione semper babe- Litis.