Latin
Book 4, Letter 30
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.30.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sudarium vero, quod similiter transmitti jussistis, cum corpore ejus est, quod ita tangi nou potest, sicut nec ad corpus illius accedi. Sed quia serenissimæ dominae tam religiosum desiderium esse vacuum non debet, de catenis quas ipse sanctus Paulus apostolus in coHo et in manibus gestavit, ei quibus multa miracula in populo demonstrantur, partem aliquam vobis transmittere festinabo, si tamen hanc tollere limando prævaluero; quia dum frequenter ex catenis eisdem multi venientes benedictionem pe-, tunt, ut parvum quid ex limatura accipiant, assistit. sacerdos cum lima, et aliquibus petentibus ita coucite aliquid de catenis ipsis excutitur, ut mora nulla. sit. Quibusdam vero petentibus, diu per catenas ipsas ducitur lima, et tamen ut aliquid exinde eleat, non obtinetur. m Mense Junio, indictione 12. (Cr. Joaa. Diac. ,l. II I,u. 56.)