Latin
Book 4, Letter 34
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.34
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Pantaleoni a praefecto Africæ. Hæreticorum nefandissimam pravitatem, qualiter lux persequatur instantius, excellentiæ vestræ non habetur incognitum. IIi igitur quos et fidei nostræ integritas et legum damnat districtio mundanarum, non leve peccatum est si vestris inveniant temporibus lirentiam reserpendi. In illis igitur partibus, quantum didicimus, ita Donatistarum crevit audacia, ut non solum de suis Ecclesiis auctoritate pestifera ejiciant catholicae fidei sacerdotes, sed hos et quos vera confessione aqua regenerationis abluerat, rebap jure non metuant. Valdeque miramur, si tamen ita est, ut vobis illic positis, hujuscemodi liceat hominibus pravis execderc. Primum siquidem quale de vob:s judicium hominibus relinquatis attendite, si hi qui aliorum temporibus justa ratione compressi sunt vobis administrantibus viam sui excessus inveniant. Deinde perditorum animas Deum nostrum de manu vestra scitote requirere, si tantum nefas, in quantum possibilitas exigit, emendare negligitis. Hæc enim excellentia vestra non amare suscipiat. Nant quia vos ut filios proprios diligimus, propterea haec quæ votis prodesse non ambigimus indicamus. Paulum vero fratrem et coepiscopum nostrum ad nos sub omni festinatione dirigite, ne cuiquam impedicndi eum aliqua excusatione detur occasio; ut veritatem plepius agnoscentes, qualiter tanti facinoris ultio debeat provenire, Deo adjuvante, rationabili possimus tractatu disponere.