Latin
Book 4, Letter 35
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.35.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Victori et Columbo episcopis Africæ. Qualiter neglectus inter initia morbus vires accipiat, a ex nostris necessitatibus quicunque in hac sumus vita constituti probavimus. Huic igitur nascenti si docturum obstet provisio medicorum, scimus quidem quia ante cessaret, quam tarde procuratus plurimam noceret. Hujus ergo considerationis ratio vehementer nos debet impellere ut, animarum Inorbis initiantibus, tota festinemus possibilitate resistere, ne dum salubria adhibere medicamenta negligimus, multorum nobis vitam, quos Deo nostro conteudlmus lucrari, subripiant. Unde nos oportet ita cautas ovium, quibus nos custodes videmur esse praepositi, vigilanti sollicitudine præmunire, quatenus lupus insidians undique pastores sibi repugnantes inveniat, et viam ingrediendi in eas non habeat.