Latin
Book 5, Letter 4
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea multum nos de Fortunati persona charissimæ fraternitatis vestrae mirari fecit epistotd. Sed ant a vobis minime scripta ipsa dictata sunt, aut certe si vestra sunt, nos in eis fratrem nostrum domnum Constantium nequaquam agnoscimus. Debuistis etenim et adhuc debetis attendere quia pro vestra est opinione quod scribimus. Nam dum731 illic se prædictus Fortunatus violentiam sustinere nec cicfensoris e auxilium invenire potuisse commemorat, quid aliud nisi vestram attingit invidiam? Ergo ut nec opinionem vestram haec res apud quosdam offuscet, nec Ecclesiae vestrae possit fieri in aliquo, si bona causa est, detrimentum, instructam huc debetis mandre personam, ut causae qualitas trutinata sinc vestra possit invidia terminari. Quoniam præscr tim post ejus querelam, si illic pro vestris partibus fuerit dicta sententia, non rationabiliter, sed sola potestate credetur superatus. Nos vero pro charitate qua vobis astringimur, quae pro opinione vestra sunt, ut facere debcatis Mon desistimus admonere. Scientes qnia etsi vos ad tetnpus adhortatio ista contristat, pos'ea tamen deposita contentionis intentione lætificat. r Mense Septembri, indictione 13.