Latin
Book 5, Gratulatur quod pastorali ulo Donatistas coercere stu- duerit; severiorem tamen…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 423
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Dominico episcopo a Carthaginensi. Veniens ad nos Prosper, præsentium lator, responsalis vester, post alios vestrae charitatis affectus f Forte affatus; legitur tamen affectus ill omnibus Mss. nostris], secundas nobis vestras epistolas cum allegalione principalium jussionum apud vos habitæ synodi chartulam porrexit. Quibus relectis, et de vestro gratulati sumus, quem pastoraliter geritis Iclo, ct piissimos dominos occasione religionis illatas venatium personarum removisse calumnias. Maxime amem quia ita studuit fraternitas vestra Africanam servare provinciam, ut nullatenus dcvias hæreticorum seclas cum fervore sacerdotali coercene negligeret. De quibus etiam omnibus sopiendis, et dumquam charitatis vestrae consuleremur apicibus, in lautum nos subtilius definisse meminimus, ut nihil rursus de his vobis responderi necessarium credamus. Quanquam ergo hæc se ita habeant, et desideremus onmes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci, tamen subtiliter intuentes omnino nos tetigit, ne per ea quæ apud vos gesta sunt aliorum conciliorum primatibus, quod avertat Dominus, generetur scandalum. Sententia namque a vobis prolata est in conclusione gestorum. In qua dum pro investigandis illis hæreticis admonetis, subintulistis cos qni negligunt subslantiarum dignitatumque privatione plectendos. Optimum est igitur, frater charissime, ut in his quae furis corrigenda sunt prius charitas interna servetur, a et Bimus mente subjecti (quod maxime vestrae gravitatis proprium judicamus) etiam personis dignitate minoribus. Tunc enim totis coadunatis viribus hæreticorum commodius obviatis erroribus, cum secundum morem sacerdotil vestri studueritis ecclesiasticam interius custodire concordiam.