Latin
40.2 to 40.3
Gregory the Great, Registri Epistolarum 40.2-4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea ligna transmittere volui; sed beatitudo vestra si essent necessaria non indicavit, et majora multo inittere possumus, sed nequaquam talis navis huc mittitur quæ haec capere valeal. Minora autem mittere verecundum puto. Quid tamen facere debeam, beatitudo vestra suis mihi epistolis innetescat. Parvulam vero benedictionem de amatoris vestri saneii Petri Ecclesia sex minora b Aquitanica pallia, et duo oraria transmisi, quia enim mulium diligo, etiam de parvis praesumo. Habet enim ipsa dilectio auctoritatem suam, et omnino certa est quia injuria non erit in omne quod amando præsumpserit.