Latin
Book 7, Letter 40
Gregory the Great, Registri Epistolarum 40.4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Suscepi autem benedictionem sancti Evangelistæ Marci, «juxta brevem vestris epistolis insertum. Sed quia colatum ac viritheum non libenter bibo, praesumens cognidium requiro, quod in bac urbe post multa tempora vestra innotescere transacto anno sanctitas fecit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen cognidii, et non substantiam comparamus. Peto autem ut contra omnes amaritudines quas in hac vita patior vestræ me sanctilatis oratio fulciat, atque ab his apud omnipotentem Dominum suis intercessionibus defendat.