Latin
Book 3, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius BonIfacio episcopo Regitano. Sicu' Ecclesia (Grat. 12, q. 2, ė. 49) proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore inva. dere alienas Hon oportet. Stephania siquidem latrix praesentium, quasdam res suas temporibus decessoris tui Lucii quondam episcopi ab actoribus ejus vi queritur occupatas. Et quia sibi eas petiit, justitia favente, debere resti ui, propterea fraternilas tua cum Dei timore hæc quæ asserit sobtiliter curet addiscere. Et si ita, quemadmodum suprascripta femina ait, esse repererit, quæcunque maleablata sunt, faciat sine aliquo damno vel dilatione restitui. Num valde durum est res alienas contra rationem Ecclesiam detinere. Ita ergo querimoniam præfatæ mulieris salubriter linire festina, ut nec nos exinde denuo molestiam patiamur, nee te avarum vel des! diosum haec causa demonstret.