Latin
Book 3, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Andreae episcopo a Tarentino. Tribunal judicis aeterni securus aspiciet (Grat dist. 33, c. 7), quisquis reatus sui conscius digna eum modo pœniteniia placare contendit. Hahuhse te siquidem concubinam manifesta veritate comperimus, de qua etiam contraria est quibusdam nata suspicio. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse jidicium. hoc tuæ conscientiae elegimus committendum. Qua de re, si, in sacro ordine constitutus, ejus te permistione esse recolis maculatum, sacerdotii honore deposito, ad administrandum nullo modo præsumas accedere, sciturus in animae tuae periculo te ministrare, et Deo nostro siue dubio te reddere rationem, si hujus sceleris. conscius, in eo quo es ordine, celans veritatem, permanere volueris. Uade te iterum adhortamur, ut si te deceptum antiqui hostis calliditate cognoscis, competenti eum, dum licet, poenitentia superare fetines ne cum eo particeps, quod non optamus, in die judicii deputeris. Si vero hujus reatus tibi con- -scius nen es, in eo te necesse est quo es ordine permanere.