Latin
Book 5, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Comperimus praeterea aliquot te annonas de publico consequi, et Lac ex re verecundia comprimi, atque in causis Ecclesiæ, vel defensione pauperum, ut congruit, non esse efficacem. Propterea abstinendum cst ab hoc quod verecundiam incutit, et stipendiis quae de Ecclesia consequeris debes esse contentus. Nam si aliter facere post nostram adhortalionem volueris, aliam de te æstimationem habebimus. Quippe qui commissos tibi avaritiae militare doces, quos sufficientibus stipendiis instituis non esse contentos.