Latin
Book 5, Castorium chartularium commendat
Gregory the Great, Registri Epistolarum 515
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Andreæ scholastico. Qualiter de gloriæ vestræ debeamus sinceritate præsumere, cogllitæ devotionis dualitas, quam beato Petro apostulorum principi olim exhibuistis ostendit. Cujus licet causis mente vos adesse promptissima confidamus, non tamen ab re est si ea quae sponte egistis nostra ex abundanti epistula deposcamus. Atque ideo salulanles, paternæ charitatis affectu petimus, ut quia latorem præsentium Castorium chartularium nostrum pro necessariis illic cansis direximus, vestra cum ope ill omnibus adjuvetis, atque illi bonitatis vestra; consilio, quocunque necesse fuerit, concurratis, quatenus vultus ChrisLianitatis vestrae solatio, ad explenda quae sibi injuncta sunt solers et idoneus possit inveniri. bic etenim et vos quae vestra sunt facitis, et nos pro vobis enixius orare compellitis. Omnipotens Deus gratiae suae vos tuitione praemuniat, et ita actus vestros in suo sicut desideratis propitius timore disponat, ut a malis omnibus hic exuat, et ad gaudia vos aeterna perducat.