Latin
Book 11, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Alius quoque monachus discedere ex eodem monasterio latenter voluit. Cumque hoc mente tractasset, voluit oratorium ingredi, sed statim daemonio traditus vehementissime vexatus est. Relinquebatur vero a daemonio, et si extra oratorium stetisset, nibil patiebatur adversi: si vero conatus fuisset ingredi, statim maligno spiritui traditus vexabatur. Cumque hoc saepius fieret, culpam suam confessus est, quia de monasterio egredi cogitabat. Tunc collecti pro eo fratres, sese per triduum in precibus astrinxerunt, atque ita curatusest, ut ad eum postmodum nunquam spiritus malignus accederet. Dicebat autem se eumdcm beatum apostolum dum vexaretur vidisse, seque ab eo increpaLum esse cur de monasterio voluisset abscedere.