Latin
Book 11, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Alii quoque duo fratres de eodem monasterio fugerunt, atque aliqua prius colloquendo fratribus signa dederunt quod per Appiam descendentes Jerosolymam tenderent, qui exeuntes diverterunt de itinera. Et ut a sequentibus inveniri minime potuissent, retrusas cryptas juxtak Flamineam portam invenientes, in eis sese occultaverunt. Cum vero vespertinis Loris requisiti minime in congregatione inventi essent, ascensis caballis eos quidam fratres secuti sunt, per Metroni portam exeuntes, ut eos in Latinam vel Appiam viam sequerentur. Subito autem eis consilium ortum est ut eos in Salaria via requirerent. Extra civitatem igitur pergentes deflexerunt iter in Salariam. Eos vero minime invenientes per portam Flamineam decreverunt reverti. Cumque reverterentur, mox ut equi eorum ante cryptas illas venerunt in quibus se absconderant, (ixerunt gradum, pulsati et compulsi passum movere noluerunt. Consideraverunt monachi rein talem sine mysteno esse non posse. Attenderunt ad cryptas, viderunt earum aditus missa maceria damnatos, sed caballis suis nusquam euntibus desceuderunt. Deposuerunt lapides qui in ore cryptarum positi fuerant, ingressi sunt, eosque in eisdem tenebrosis latibulis terrae consternatos invenerunt. Qui ad monasterium reducti, ex eodem miraculo ita sunt meliorati, ut eis multum profuerit ad parum temporis de monasterio fugisse.