Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.7
Unproofread scanNot analysed yet
Cognovimus etiam quod nonnullis conductoribus morientibus parentes sui non permittuntur succedere, sed res eorum ad usus Ecclesiae pertrahuntur; de qua re definimus ut parentes morientium qui in possessione Ecclesiæ degunt hæredes eis succedere debeant, nec aliquid eis de substantia morientium subtrahatur. Si vero filios parvulos aliquis reliquerit, quousque ad aetatem talem perveniant ut substantiam suam rcgere caleant, personæ eligantur cautae quibus paren. tum eorum res tradi debleant ad custodiendum.