Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.8
Unproofread scanNot analysed yet
Cognovimus etiam (Grat. 16, q. 6, can. 5) quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in ejus substantia vindicatur; de qua re præcipimus ut quisquis culpam fecerit, in ipso quidem ut dignum cst vindicetur. P A commodo autem ejus omnino abslinentur, nisi forte parum aliquid quod in usum exsecutoris qui ad eum transmissus fuerit proficerc possit. Cognovimus eliam (Crat. i G, q. 10) quia quoties conductor aliquid colono suo injuste abstulerit, hoc quidem a conductore exigitur, sed ei non redditur a quo abaturn est: de qua re præcipimus utquidquid violenter cuilibet ex familia ablatum fuerit, ipsi restituamur cui ablatum est, et utilitati nostrae non proficiat, ne nos ipsi auctores violentiae esse videamur. praeterea volumus ut si quando eos qui in obsequio sunt experientiæ tuæ in aliquibus causis quæ fiunt extra 'patrimonium transmittas, parva quidem commoda ex eis accipiant, sed tamen ita ut in eorum utilitatem proficiant, quia nos sacculum Ecclesiæ ex lucris turpibus nolumus inquinari. Jubemus etiam ut hoc experientia tua summopere custediat, ut per commodum conductores in massis Ecclesiæ nunquam fianl; ne dum commodum quaeritur, conductores frequenter mutentur, ex qua mutatione quid aliud agitur, nisi ut ecclesiastica praedia nunquam colantur? Sed et ipsa etiam t IibellaLica, prout summa pensionis fuerit, moderentur. Per cellas et cellaria non plus de massis Ecclesiæ te accipere volumus, nisi quantum consuetudo est, tua autem quae comparari jussimus, ab extraneis comparentur.