Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.9
Unproofread scanNot analysed yet
Pervenit autem ad DOS tres libras auri Petro conductor i de Subpatriana injuste ablatas: de qua causa Fantinum defensorem subtiliter require; et si manifeste, injuste, et incompetenter ablatae sunt sine aliqua tarditate restitue. Cognovimus etiam rusticos hurdationem quam jam ab eis exactam Theodosius minime persolverat iterum dedisse, ita ut in duplo exacti sint. Quod ideo factum est, quia ejus substantia ad debitum Ecclesiae non sufficiebat. Sed quoniam per filium nostrum servum Dei Diaconum edocti snmus quod ex rebus substantiæ ejus possit hoc ipsum damnum sufficienter resarciri, volumus quingentos septem solidos eisdem rusticis sine aliqua imminutione restitui, ne in duplo videantur exacti. Si autem supra damnum rusticorum etiam quadraginta solidi lie rebus Theodosii remanent, quos et apud te diceris habere, volumus ut filiæ ejus reddamur, ut res suas, quas in pignore dederat, recipere debeat. Cui etiam batiolam patris sui restitui volumus.