Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius universis episcopis per Illyricum. onus excellentissimus vir, filius noster, præpositus per Illyricum, scriptis suis nobis indicasse dignoscitur, ad se sacris apicibus destinatis, jussum fuisse episcopos quos e propriis locis hostilitatis furor expulerat ad eos episcopos qui nunc usque in locis propriis degunt pro sustentatione et stipendiis pæsentis vitae esse jungendos. Et licet ad hoc fraternitatem vestram jussio principalis admoneat, habemus tamen majus his præceptum aeterni principis, quo ad haec terribilius peragenda compellimur, ut non dico fratres et coepiscopos nostros, sed ipsos etiam, quos nobis contrarios patimur, cum opportunitas postulat, in conferendis subsidiis necessitatum carnalium, digamus. Oportet ergo vos ad hanc ren et cœlesti primitus principi obedientes existere, et imperialibus etiam jussionibus consentire, quatenus fratres coepiscoposque nostros, quos captivitatis diversarumque necessitatum angustiæ comprimunt, debeatis consolandos convivendosque vobiscum in ecclesiasticis su, tentationibus libenter suscipere. Non quidem ut per communionem episcopalis throni dignitas dividatur, sed ut ab Eccle; ia a juxta possibilitatem suMcientia debeant alimenta percillere. Sic enim et proti mum in Deo, et Deum in proximo diligere comprobamur. Nullam quippe eis nos in vestris Ecclesiis auctoritatem tribuimus, sed tamen cos vestris solatiis contiueri summopere hortamur. Mense b Junii, indictione nona. (Cr. Joan. Diac. I. III, c. 96.)