Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro subdiacono. Divina præcepta nos admonent diligere proximos sicut nosmetipsos: et cum hac eos praecipiamur cuaritate diligere, quanto magis debemus his in subsidiis necessitatum carnalium subvenire, ut eorum angustia! ,si non ex omnibus, saltem aliquibus sustautaculis sublevemus. Quoniam ergo a Godiscalchi viri dignissimi filium non suum amissione visus, sed etiam inopia victus egestatem pati conspeximus, necessarium duximus, in quantum possibilitas suppetit, ei præbere consultum. Propterea esperienLiæ tuae praesenti jussione praecipimus ut annis singulis viginti quatuor modios tritici, fabae quoque modios duodedm, et vini decimata< viginti pro sustentatione vitæ debeat ministrare, quod tuis postmodum possit rationibus imputari. Ita ergo fac ut præsentium lator nullas de percipiendis Domini donis moras sustineat, et tu bene dispeosatæ mercedis possis par-iceps inveniri. (Cr. JoaM. Drac. I. II, c. 55.)