Latin
Book 11, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Indico autem quod levitate populi tumultum contra vos detractionis exortum nuntiantibus qu busdam agnovi. Qua ex re excellentiam vestram audio fuisse tædio non modico contristatam. Quod si ita est, valde miror cur vos, qui cor fixistis in coelo, verba hominum agitent in terra. Beatus enim Job, cum amici ejus qui ad consolandum venerant in increpationem prosiliissent, ait: Ecce enim in ccelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job. xvi, 20). Q i enim vitæ suae in coelo testem babet, judicia hominum in terra pertimescere non DUl quoque bonorum r. ulus dicit: Gloria nostra hcec eat testimonium conscientiæ nostræ (11 Cor. I, 12). Qui iterum dicit: Opus suum probet unusquisque, et sic in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Gal. vi, 4 ). Si enim 1 <udibus lætamur, et detractionibus frangimur,gloriam nostram non in nobis, sed in aliorum ore posuimus. Et quidem fatuae virgiues in vasis suis oleum non sumpserunt, sapientes autem sumpserunt oleum in vasis suis cum lampadibus (Matth. xxv ). Lampades quippe nostrae bona sunt opera. De quibus scriptum est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui esl in cœlis (Matth. v, 16). Tunc autem oleum in vasis cum lampadibus sumimus, quando de bonis actibus nitorem gloriae non ab adulantibus proximis quærimus, sed hunc in testimonio conscientiæ servamus. In omne autem quod extra de nobis dicitur, recurrere ad arcana mentis debemus. Etsi omnes vituperent, liber est tamen quem conscientia non accusat. qub et si omnes laudent, liber esse non potest, si hunc conscientia accusat. Unde de Joanne Veritas dicit. Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam (Matth XI, 7). Quod videlicet per negationem dicitur, non per confirmationem, cum subditur: Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Ibid. 8 ). Quamvis enim juxta veritatem Evangelii, Joannes vestimento aspero fuerit indutus, per significationem tamen mollibus vestiti sunt, qui adulationibus ac laudibus delectantur. Negatur autem quia Joannes arundo vento agitata fuerit, quoniam mentis ejus fortitudinem nulla humani oris aura flectebat. Nos enim si laudibus erigimur, aut vituperationibus humiliamur, arundo vento agitata sumus. Sed absit hoc, absit a corde excellentiae vestrae. Scio quia magistrum gentium studiose legitis, qui ait: Ego si hominibus adhuc placerem, Christi servus non essem (Gal. i, 10).