Latin
Book 11, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.3
Unproofread scanNot analysed yet
Si qua tamen, vel parva tristitia hac ex re menii vestrae exorta est, credo quod hoc fieri omnipotens Deus benigne permisit. Neque enim electis suis in bac v ita promisit gaudia delectationis, sed amariLudines tribulationis, ut medicinæ more, per amarum poculum ad dulcedinem æternæ salutis redeant. Quid namque dicit? Mundus gaudebit, et vos lugebitis (Joan. XVI, 20). Qua spe? qua promissione? Paulo post additur: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Ibid. ,22). Hinc iterum discipulis dicit: In patientia vestra pussidebitis animas vestras (Luc. xxi, i9).