Latin
Book 2, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo Ravennæ. Quod multis scriptis vestrae beatitudinis minime respondi, non hoc torpori meo, sed languori deputate, quia, peccatis meis facientibus, eo tempore quo a Ariulphus ad Romanam urbem veniens alios occidit, alios detruncavit, tanta moestitia affectus sum, b ut in cholicam molestiam caderem. Valde auteu, mirabar quid esset, quod illa mihi notissima sollicitudo vestræ sanctitatis huic urbi meisque necessitatibus minime prodesset; sed scriptis vestris discurrentibus, agnovi vos quidem sollicite agere, sed tamen apud quem agere possitis non habere. Peccatis ergo hoc meis deputo quia iste, qui nunc interest, et pugnare contra inimicos nostros dissimulat, et nos facere pacem vetat, quamvis jam modo, etiamsi velit facere, omnino non possumus, quia Ariulphus exercitum e Auibari et NorduJphi habens, eorum sibi darif precaria desiderat, ut nobiscum aliquid loqui de pace dignetur.