Latin
Book 2, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46.2
Unproofread scanNot analysed yet
De causa vero I episcoporum Istro, omnia quae mihi vestra fraternitas scripsit, ita esse jam ante deprehendi in iis jussionibus quae ad me a piissimis principibus venerunt, quatenus me interim ab eorum compulsione suspenderem. Ego quidem pro iis quæ scripsistis zelo atque ardori vestro valde congaudeo, debiLoremque me vobis multpliciter factum profiteor. Scitote tamen quia de eadem re serenissimis dominis cum summo zelo et libertate rescribere non cessabo. Movere autem vos nou debet præfati excelleutissimi viri Romani Patricii animositas, quia uos quanto eum loco et ordine praeimus, tanto si qua sunt ejus levia, tolerare mature et graviter debemus