Latin
Book 3, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo a Calliopolitano. Ex gestis quae ad noa fraternitas tua direxit, invenlum est Andream fratrem et coepiscopum nostrum habuisse siue dubio concubinam. Sed quia incertum est si eam in sacro ordine constitutus contigerit, necesse est ut eum sollicita adhortatione commoneas, ut si positus in sacro ordine cum ea se norit immistum, ab eo quo est officio quiescat, et nullatenus administrare præsumat. Quod si forte conscius sibi hujus rei peccatum suum supprimens administrare. præsumpserit, animae suae periculum divino judicio inminere cognoscat.