Latin
Book 3, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quoniam mulierem de matriculis contra ordinem sacerdotii caedi crudeliter «fustibus deputasti, quam licet post octo menses exinde minime arbitramur fuisse defunctam, tamen quia ordinis tui habere noluisti respectum, propterea duobus te mencibus ab administratione missarum statuimus ahstinere. In quibus ab officio tuo suspensum nere te convenit quod fecisti. Nam valde digwum est, at postquam te ad vitæ istius tranquillam rectitudinem laudabilium sacerdotum exempla non provocant, sallem correptionis medicina compellat. (C(. Joan. Diac. I. 3, c. 43.)