Latin
Book 13, Privilegium Xenodochii
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Simili quoque (definitione, juxta desiderium condilorum, decernimus ut nullus eorum qui eidem xenodochio atque monasterio abbas, aut presbyter in posterum fuerit ordinatus ad episcopatus officium quacunque obreptione sit ausus aecedere, •nisi prius abbatis officio sit privatus, aliusque loco ipsius subrogatus, ne, rcs xenodochii vel monasterii iuiqua erogatione consumens, gravissimam egestatis necessitatem pauperibus ac peregrinis vel cæteris ex nde viventibus generet. Episcopum vero tollendi de eodem loco monachum ad ecclesiasticum ordnem promovendum, vel pro aliqua quacunque causa, sine consensu abbatis atque presbyteri. habere licentiam prohibemus, ne hujus rei usque ad hoc usurpatio perducatur, ut loca quae acquisitione hominum cunstruenda sunt, ablatione destruantur.