Latin
Book 13, Privilegium Xenodochii
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur omnia quæ hujus pra'cepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque suc cesserint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si q> is vcro regum, sacerdotum, judicum, personarumque sæcularium, hanc constitutionis nostre paginam agnoscens, contra eam venire leutaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quæ ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna paenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Doolini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in aterno examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et h fructum bonae actionis recipiant, et apud distrietum Judicem præmia alternae pacis inveniant.