Latin
Book 2, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo Pauli apostoli testimonium ad me posuistis, quo ait: Qui non manducat, manducantem B nonjudicet (Rom. xiv, 3); omnino existimo incungruum fuisse, quia neque ego non comedo, neque ad hoc a Paulu dictum est ut membra Christi, quæ in ejus corpore, id est in Ecclesia, invicem sibi charitatis compage connexa sunt, nullam de se ullo modo curam gerant. Sed si neque ego ad te, nequd tu aliquid pertineres ad me, e jure tacere compellerer, ut eum non reprehenderem qui emendari non posset. Haec ergo senteutia solummodo propter eos dicta est qui illos judicare student quorum sibi cura commissa non est. At postquam uos, auctore Deo, unum sumus, si ea quæ nobis corrigenda sunt tacemus, valde delinquimus. Ecce fraternitas tua ægre tulit se de conviviis a me esse reprehensam, cum, ego, qui etsi hanc non vita, tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab oninibus emendari pa-i ratus sim. Et hunc solum mihi amicum aestimo, per cujus linguam, ante apparitionem districti judicis, meæ maculas mentis tergo.