Latin
Book 2, Letter 52
Gregory the Great, Registri Epistolarum 52.5
Unproofread scanNot analysed yet
Hlud autem, frater dulcissime, quod tribulationibus pressum te legere posse abnegas, minus ad excu ationem idoneum puto, cum Paulus dicat: Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam acripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum apem habeamus (Rom. xv, 4). Si igitur ad consolationem nostram sacra Scriptura praeparata est, tanto togis debemus legere, quanto magis nos conspicimus sub tribulationum fasce lassari. Si vero in ea selummodo sententia est fidendum, quam in epistola vestra posuistis, qua Dominus dicit: Cum tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patria vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 19). Sacra ergo ad nos eloquia frustra mandata sunt, qui repleti spiritu, verbis exterioribus non egemus. Sed aliud est, frater charissime, quod angustati persecutionis temporo absque dubitatione confidere, aliud quod in tranquillitate Ecclesiae agere debemus. Oportet cnim nos per hunc spiritum modo legendo percipere quæ possimus, si contigerit causa in nobis, etiam patiendo demonstrare.