Latin
53.1 to 53.18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 53.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Joanni epicopo Constantinop. Quamvis causae consideratie me movet, ad teribeudum tamen et charitas impellit, quia et semel et bis sanctissimo fratri meo domno Joanni scripsi, sed non ejus epistolas recepi. Alter enim milii saecularis quidam sub ejus nomine loquebatur; quae si epistolae ejus fuerunt, ego vigilans non fui, qui longe de eo aliter credidi quam inveni. De causa enim reverendissimi viri Joann's presbyteri scripseram, atque de quæstionibus monachoruln Isauriae, quorum unus et in sacerdotio positus, in ecclesia vestra fustibus cæsus est; et rescripsit mibi, sicut ex nomine epistolae agnosco, sanrtissima fraternitas tua, quia nescierit de qua causa scriberem. Ad quod rescriptum vehementer obstupui, mecum tacitus volvens, si verum dicit, quid esse deterius potest, quam ut agantur talia contra servos Dei, et ipse nesciat qui praesto est? Quae enim potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, et pastor nescit? Si autem scivit sanctitas vestra, et de qua causa scripserim, rt quid vel contra Joannem presbyterum, vel contra Athanasium Isaurioe monachum atque presbyterum gestum sit, b et mihi scripsit, nescio; contra hoc ego quid respondeam, quando per Scripturam suam Verims dicit: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. 1, 11). Requiro, frater sanctissime, illa tanta abstinentia ad hoc pervenit, ut fratri suo ea quae novit gesta, negando velit abscondere? nunquid non melius fucrat in illud os carnes ad vescenduln ingredi, quam de eo falsum sermonem ad illudendum proximum exire? praecipue cum Veritas dicat: Non quod intrat in os coinquinat hominem; aed quae exeunt de corde, illa sunt quæ coinquinant hominem (Matth. iv, 11). Sed a absit hoc, ne ege de sanctissimo corde vestro tale aliquid credam. Illae epistolæ vestro nomine prænotatæ sunt, sed vestras eas fuisse non arbitror.