Latin
53.19 to 53.32
Gregory the Great, Registri Epistolarum 53.19-32
Unproofread scanNot analysed yet
Ego beatissimo viro Domno Joanni scripseram, sed credo quod mihi familiaris vester ille juvenculus rescripsit qui adhuc de Deo nihil didicit, qui viscera charitatis nescit, qui e in scelestis rebus ab omnibus accusatur, qui insidiari quotidie diversorum mortibus per occulta testamenta, nec Dominum metuit, nec homines erubescit. Mihi crede, frater sanctissime, (si zelum veritatis perfecte habes, ipsum prius corrige, ut ex his qui vobis vicini sunt etiam ii qui vicin! non sunt exemplo melius emendentur. Illius linguam noli recipere; ille ad consilium vestrae sanctitatis debet dirigi, non autem sanctitas vestra ad verba illius inflecti. Si enim illum audIt, scio quia pacem cum suis fratribus habere non poterit. Ego enim attestante mihi conscientia, fateor quia cum nuHo homine habere scandalum volo, et quanta valeo virtute declino. Et quamvis curn omnibus hominibus pacem habere summopere cupiam, vobiscum praecipue, quos vehementer amo, si tamen ipsi quos novi vos estis. Nam s si canones non custoditis, et majorum vultis statuta convellere, non cognosco qui. estis. Age ergo, frater sanctissime atque charissime, ut nos invicem recognoscamus, ne si antiquus hostis duos per scandalum moverit, per nequissimam victoriam multos necet. Ego enim ut aperte indicem, quia per elationem nil quæro, si ille juvenculus de quo praelocutus sum apud fraternitatem tuam culmen pravæ actionis minime teneret, ipsa etiam quae mihi de canonibus suppetunt interim tacere potuissem, et ab ipso initio venientes ad me personas ad eam fiducialiter retransmisissem, scens quod eas sanctitas tua cum charitate susciperet. Sed eliam Dune dico, aut easdem personas in suis ordinibus suscipe, eisque quietem præbe; aut si huc fortasse nolueris, omni mihi altercatione postposita, de eorum causa statuta majorumet canonum terminos custodi. Si vero neutrum feceris, nos quidem rixam inferre nolumus, sed tamen venientem a vobis non devitamus.