Latin
Book 5, Letter 54
Gregory the Great, Registri Epistolarum 54.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia igitur unumquodque tunc salubriter comptetur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri praepositus, idcirco opportunum esse perspeximus in Ecclesiis quae sub regno praecellentissimi filii nostri Childeberti regis sunt, secundum antiquam consuetudinem, fratri nostro Virgilio Arelatensis civitatis episcopo vices nostras tribuere, quatenus et calbolicae fidei integritas, id est sanctarum quatuor syno. dorum, Deo protegente, sollicita devotione servetur; et si inter fratres consacerdotesque nostros aliqua evenerit forte contentio, auCtoritatis suae vigore, vicibus nempe sedis apostolicæ functus, discreta moderatione compescat. Cui etiam injunximus ut si quarumdam causarum tale fuerit certamen exortum in quo aliorum praesentia opus sit, a congregatis sibi in numero competenti fratribus et coepiscopis nostris, salubriter hoc servata aequitate discutiat, et canonica integritate definiat. Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fdeicausa evenire contigerit, aut negotium emerserit cujus vehemens sit fortasse dubietas, ct pro sui magnitudine judicio sedis apostolicae indigeat, examinata diligentius Yeritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notioneM, quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari.