Latin
Book 5, Letter 54
Gregory the Great, Registri Epistolarum 54.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam necesse est ut ad eum cui nostras vices indulsimus, quoties oportere perspexerit, pro iacienda collatione aptis debcant episcopi temporibus convenire, hortamur ut nullus mandatis ejus inobediens esse praesumat, nec communi congregationi interesse postponat, nisi aut corporis infirmitas quempiam fortasse vetuerit, aut rujusd3m eum causæ justa excusatio minime venire permiserit. Ili tamen qui prohibente aliqua necessitate neq"eunt in synodum convenire, loco suo presbyterum aut diaconum dirigant, quatenus quae a nostro vicario, Deo auxilianle, fuerint dcfinila, ad eum qui absens est per ipsum quem miserit fida relatione perveniant, ut inconvulsa firmitate serventur f, et nullius audeat occasionis excusatio violare.